dcsimg

Ailuropoda melanoleuca ( Latin )

provided by wikipedia LA

Ailuropoda melanoleuca est species familiae Ursidarum, quae corpus nigrum albumque habet et medias Sinas habitat. Quamquam in ordine Carnivorum est, paene omnino plantas edit, praecipue bambusam, quae nonaginta novem centesimas partes cibi eius componit.[2]

De vocabulis

Nomen taxinomicum formatur ex verbis Graecis, quae sunt αἴλουρος 'feles', πούς 'pes', μέλᾱς 'niger', λευκός 'albus'; id est animal nigrum et album, quod pedem felinum habet. Sinice 大熊貓, dàxióngmāo appellatur, hoc est "magnus ursus-feles". Pluribus linguis Europaeis appellatur panda, vocabulum originis obscurae, fortasse ex Nepalensi Nigálya-pónya deductum. Primum panda Ailurum fulgentem denotabat. Hodie in variis linguis Ailurus "panda ruber" vel "minor" appellatur, et Ailuropoda "panda giganteus" vel "maior".[3]

De morphologia

Panda maior nigros albosque pilos habet. Adulti sunt 1.2 - 1.9 m (4 - 6 pedes) longi cum cauda 10 - 15 cm (3.9 - 5.9 pedes) longa et usque ad 160 kg (350 lb) pensent. Adultae magnopere usque ad 20 % minores.

Corpus typicum simile huic aliorum ursorum. Pili nigri super auriculas, rostrum crescunt.

Notae

  1. Lü, Z, Wang, D. & Garshelis, D.L. (IUCN SSC Bear Specialist Group) (2008). "Ailuropoda melanoleuca". IUCN Red List of Threatened Species. Version 2009.1. International Union for Conservation of Nature. Retrieved 5 October 2009.
  2. Susan Lumpkin et John Seidensticker, Giant Pandas (Londinii: Collins, 2007), p. 63.
  3. Oxford English Dictionary, s.v. "panda, n. 1".


license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Ailuropoda melanoleuca: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Ailuropoda melanoleuca est species familiae Ursidarum, quae corpus nigrum albumque habet et medias Sinas habitat. Quamquam in ordine Carnivorum est, paene omnino plantas edit, praecipue bambusam, quae nonaginta novem centesimas partes cibi eius componit.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA