Mustela erminea (binomen a Linnaeo statutum), Latinitate communi mus Ponticus[2] sive erminea,[2] est species carnivora mustelidarum, quae in hemisphaerio septentrionali, nominatim in America septentrionali, Groenlandia, tota fere Europa, exceptis Islandia et terris ad litus Mediterranei maris sitis, tota fere Russia et in nonnullis aliis partibus Asiae invenitur.
In Nova Zelandia saeculo 19 introductae sunt ut cuniculorum numerum circumscriberent, at indigenarum avium factae sunt inimicae maiores[3].
Mares sunt longitudine fere 23–27 centimetrorum, feminae autem fere 18–22 cm. Pondere sunt mares fere 0,15–0,3 chiliogrammatum, feminae fere 0,08–0,15 kg. A duobus annis ad septem fere annos vivunt. Plerumque rodentia parva, praesertim arvocolinas, necnon sciuros venantur. Mustela erminea similis est Mustelae nivali, quae est parum parvior.
Mustela erminea (binomen a Linnaeo statutum), Latinitate communi mus Ponticus sive erminea, est species carnivora mustelidarum, quae in hemisphaerio septentrionali, nominatim in America septentrionali, Groenlandia, tota fere Europa, exceptis Islandia et terris ad litus Mediterranei maris sitis, tota fere Russia et in nonnullis aliis partibus Asiae invenitur.
In Nova Zelandia saeculo 19 introductae sunt ut cuniculorum numerum circumscriberent, at indigenarum avium factae sunt inimicae maiores.