dcsimg
樹薯的圖片
Life » » Archaeplastida » » 木蘭綱 » » 大戟科 »

樹薯

Manihot esculenta Crantz

Manihot esculenta ( 拉丁語 )

由wikipedia LA提供

Mandioca[1] est radix esculenta illius plantae cultae cuius nomen scientificum Manihot esculenta ab Henrico Ioanne Nepomuk de Crantz anno 1766 statutum est.

Loci

 src=
Mandiocae cumulus radicum esculentarum
"Et qui primi iucca vescebantur cruda, breui peribant. Cum esset eius gustus suauus, decreuerunt diuersis exeperiri modis pertinaciter eius Vsum. Assa elixáque minus nocebat. Deuenêre tandem tandem ad agnitionem veneni, succo letentis. & eò modò exiccata conditàque & deductá in cazabys panem præbet stomachis humanis triticeo saniorem, quod aptior sit digestioni." (3:9, p. 162)
"Duorum generum radices habent, quibus Aypi & Maniot nomina indidere: hæc inter tres quatuorve menses adeo crescunt, vt sint longitudine sesquipedales, femoris crassitudine. Erutas foeminae (neque enim isthaec occupantur viri) igne exsiccatas, Boucano nimirum impositas, nonnumquam etiam recentes acutis silicibus posti infixas atterunt, prout caseum & odoratas nuces corradere solemus, farinamque candidissimam ex ea conficiunt. Tum vero cruda illa farina, atque adeo succus albus, de quo mox, qui ab ea exprimitur recentis & liquidi amyli triticei, aqua diu madefacti, saporem prorsus refert." (Cap. 9, pp. 98-99)
"ARbores ijs in locis incidunt, quo plantationem suam instituere constituerunt, incisas relinquunt ad menses tres, doec exiccentur, hinc igne supposito eas comburunt, & plantant radices medio inter truncos spatio, quibus [?] nomine Mandiocæ vocantur, & nascuntur instar [?], singuli tres radices proferunt. Quando [?] fruticem, & radices decerpunt: caulis autem ramulos abrutos terrae detigunt, ij radices agunt; quæ semestri spatio suucrescentes, [vsuitu?] fas esse possunt Præparantur autem tribus potissimum modis. Primus est, vt super lapidem contritæ in minutissima frustula comminuuntur: & succus exprimatur, quod fit instrumento ex folijs ramorum palmæ parato, cui nomẽ est [Tippiti?]: express… siccantur, post per cribrum transmittuntur, ex farina autem illa liba pinsitant. Instrumẽntum illud in quo farinam torrent & pinsant, ex luto figulino confectum est, forma patine capacioris...." (cap. 40, p. 109)
"Vino ac frumento in hæc vsque tempora caruere, satiua radice victitantes, in farinam redacta, quam mandiocam appellant." (p.40) [1]

Notae

  1. Fontibus Latinis (vide textum) mandioca, maniot, manihot, iucca

Bibliographia


許可
cc-by-sa-3.0
版權
Et auctores varius id editors
原始內容
參訪來源
合作夥伴網站
wikipedia LA

Manihot esculenta: Brief Summary ( 拉丁語 )

由wikipedia LA提供

Mandioca est radix esculenta illius plantae cultae cuius nomen scientificum Manihot esculenta ab Henrico Ioanne Nepomuk de Crantz anno 1766 statutum est.

許可
cc-by-sa-3.0
版權
Et auctores varius id editors
原始內容
參訪來源
合作夥伴網站
wikipedia LA