Acari, vel Acarina, sunt taxon arachnidorum quod acariformes et parasitiformes continet. Diversitas Acarorum est extraordinaria, et eius historia fossilis saltem ad aevum Devonianum primum attingit. [1] Acarologi ergo ad acaros describendos multiplices graduum taxinomicorum rationes proposuerunt. In pluribus tractationibus hodiernis, acari putantur subclassis Arachnidorum, quae constat e duobus aut tribus superordinibus vel ordinibus: Acariformes (vel Actinotrichida), Parasitiformes (vel Anactinotrichida), et Opilioacariformes; hic saepe putatur subgrex intra Parasitiformes. Eruditi de monophyletismo acarorum disputant, coniunctionesque acarinorum et aliorum arachnidorum non dum intelleguntur.[2]
Phylogenia acarorum iam disputatur, et nonnullae rationes taxinomicae ad eos describendos propositae sunt. Tertia edito A Manual of Acarology libri normativi (2009) ratione ordinum sex utitur, in tres superordines dispositorum:[3]
Acari, vel Acarina, sunt taxon arachnidorum quod acariformes et parasitiformes continet. Diversitas Acarorum est extraordinaria, et eius historia fossilis saltem ad aevum Devonianum primum attingit. Acarologi ergo ad acaros describendos multiplices graduum taxinomicorum rationes proposuerunt. In pluribus tractationibus hodiernis, acari putantur subclassis Arachnidorum, quae constat e duobus aut tribus superordinibus vel ordinibus: Acariformes (vel Actinotrichida), Parasitiformes (vel Anactinotrichida), et Opilioacariformes; hic saepe putatur subgrex intra Parasitiformes. Eruditi de monophyletismo acarorum disputant, coniunctionesque acarinorum et aliorum arachnidorum non dum intelleguntur.