dcsimg

Digitalis ( Latin )

fornecido por wikipedia LA

Digitalis est genus circa viginti specierum fruticum herbacearum partim perennium partim biennium. Genus usitate in Scrophulariaceis ponebatur, sed recentiores investigationum phylogeneticarum recognitiones monstrant id melius in amplificata familia Plantaginacearum ponendum esse.[1] Genus est endemicum in Europa occidentali et meridio-occidentali,[2] Asia occidentali et media, Africaque septentrio-occidentali.

Nomen scientificum 'sicut digitus' significat et similitudinem florum Digitalis purpureae ad digitos humanos dicit. Flores in spicá altá producti sunt tubulares et inter se colore variant, a purpureo ad roseum, album, et flavum. Notissima species est Digitalis purpurea, planta biennis, quae saepe ad ornamentum ob flores vividos excolitur. Floribus etiam sunt varia signa et maculae.

Primo anno Digitalis purpurea solum caulem et folia longa et basalia producit. Secundo anno caulis longus et foliosus a 50 ad 200 cm altus e radicibus plantarum sanarum crescit. Larvae insecti Eupitheciae pulchellatae flos|floribus Digitalis vescuntur. Aliae lepidopterorum species, praecipue Noctua comes, foliis Digitalis purpureae vescuntur.

Notae

  1. 1.0 1.1 Olmstead, R. G., dePamphilis, C. W., Wolfe, A. D., Young, N. D., Elisons, W. J. & Reeves P. A. (2001). "Disintegration of the Scrophulariaceae". American Journal of Botany (American Journal of Botany, Vol. 88, No. 2) 88 (2): 348–361
  2. Anon. "Foxglove (Digitalis purpurea)". Arkive: images of life on Earth. Wildscreen
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
licença
cc-by-sa-3.0
direitos autorais
Et auctores varius id editors
original
visite a fonte
site do parceiro
wikipedia LA

Digitalis: Brief Summary ( Latin )

fornecido por wikipedia LA

Digitalis est genus circa viginti specierum fruticum herbacearum partim perennium partim biennium. Genus usitate in Scrophulariaceis ponebatur, sed recentiores investigationum phylogeneticarum recognitiones monstrant id melius in amplificata familia Plantaginacearum ponendum esse. Genus est endemicum in Europa occidentali et meridio-occidentali, Asia occidentali et media, Africaque septentrio-occidentali.

 src= Digitalis lutea