dcsimg

Aurantium ( Latin )

fornì da wikipedia LA

Aurantium, vulgo arantium, arancium (a nomine Arabico نارنج nāranǧ, a Persico نارنگ nārang, a Sanscrito नारङ्ग nāraṅga) vel citrangulus (f.), est arbor fructifera in genere cui nomen est Citrus. Binomine appellata est Citrus × aurantium a Linnaeo anno 1753.[1] Fructus eius, quibus sapor est amarus, eisdem nominibus appellantur, quibus tamen aliquando 'pomum' aut 'malum' anteponitur. Aurantium saepe confunditur cum Citro sinensi, cuius fructibus tamen sapor est suavior.

De nomine eius

Aurantii primam mentionem in litteris Europaeis occidentalibus nobis fecit scriptor de rebus Siculis Hugo Falcandus, in Epistola ad Petrum Panormitanum ante annum fere 1189 Latine conscripta, qui poma eius Siculo usus nomine arengias appellat.[2] Eodem fere tempore Theodorus Balsamon arborem aurantia ferentem (νεράντζα) Constantinopoli olim florentem, causa glaciei mortuam, carmine lamentat.[3] Haud multo post scriptor Francicus Iacobus Vitriacensis, in sua Historia Hierosolymitana post annum 1219 incepta, citrum aurantium sic describit:

In parvis autem arboribus quaedam crescunt alia poma citrina minoris quantitatis frigida, et acidi seu pontici saporis, quae poma orenges ab indigenis nuncupantur.[4]

Utrumque nomen ex Arabico نارنج (nāranǧ) derivatum est, utrumque quadam ratione primam litteram n praetermisit.

In saeculis sequentibus, linguis variis vernaculis intervenientibus, multa alia nomina Latina eadem stirpe apparebant, pleraque primā quoque n omissā, sicut arangium, arancium, arantium, nonnulla quidem primā vocali in au commutatā, ut ex auro orta videantur, sicut aurangium, aurancium, aurantium, aliqua quoque primā n servatā, sicut narangium, narancium, narantium, nerantium, pauca etiam litterā a praepositā, sicut anarantium, anerantium, fortasse a nomine Arabico cum articulo definito al- addito: النارنج (an-nāranǧ). Nonnulla horum nominum terminationibus quoque femininis in -a utuntur. Horum omnium in scriptis Latinis creberrime inveniuntur nomina aurantium, arantium et arancium.[5]

Invenitur praeterea nonnumquam nomen novum citrangulus (f. = arbor) vel citrangulum (n. = fructus), quod significet fere "citrus cuius angit sapor."

De varietatibus

Speciei hybridae Citrus × aurantium varietates permultae coluntur quae in greges tres dividere licet, videlicet

  • "aurantia" sensu stricto, sapore amaro (Sour Orange Group)
  • "mala Sinensia", sapore dulci (Sweet Orange Group)
  • "mala paradisi", maiores, colore flavo, sapore acido (Grapefruit Group)

Ex aurantiis derivatur hybrida Citrus × limon.

Notae

  1. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
  2. Hugo Falcandus, Epistola ad Petrum Panormitanum, p.185, r.7
  3. Theodorus Balsamon, Epigrammata 31 Horna
  4. Iacobus Vitriacensis, Historia Orientalis seu H. Hierosolymitana, cap. 86
  5. vide periodicum Ephemerida hic, hic, hic et hic

Bibliographia

Fontes antiquiores
Botanica et genetica
De cultu
  • Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Sour or Bitter Oranges" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
  • "Sour Orange" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 130-133
  • Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 786-806 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
De usu

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosGRINITISPlant ListNCBIBiodiversityPlant Name IndexPlantes d'AfriqueFlora of ChinaINPN FranceUSDA Plants Database
licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA

Aurantium: Brief Summary ( Latin )

fornì da wikipedia LA

Aurantium, vulgo arantium, arancium (a nomine Arabico نارنج nāranǧ, a Persico نارنگ nārang, a Sanscrito नारङ्ग nāraṅga) vel citrangulus (f.), est arbor fructifera in genere cui nomen est Citrus. Binomine appellata est Citrus × aurantium a Linnaeo anno 1753. Fructus eius, quibus sapor est amarus, eisdem nominibus appellantur, quibus tamen aliquando 'pomum' aut 'malum' anteponitur. Aurantium saepe confunditur cum Citro sinensi, cuius fructibus tamen sapor est suavior.

licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA

Malum paradisi ( Latin )

fornì da wikipedia LA
 src=
Folia et fructus mali paradisi

Malum paradisi, anno 1830 sub forma speciei nomine Citrus paradisi Macfad. descripta, recentius sicut hybrida C. × paradisi, est grex varietatum arborum cultarum generis Citri. Fructus flavi, rotundi, magni, comeduntur et ad succum producendum adhibentur. Varietas antiquissima in insula Barbata orta est e parentibus C. × sinensis et C. maxima, ibique anno 1750 descripta est. Hodie in multis civitatibus sub climate tropico provenit.

Bibliographia

 src=
Mala paradisi
Opera antiquiora
  • Griffith Hughes, The Natural History of Barbados. 1750
Botanica et genetica
De cultu
  • "Grapefruit" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 152-158
  • Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 755-786 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
De usu

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum × paradisi spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Citrus × paradisi" apud Vicispecies.
licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA

Malum paradisi: Brief Summary ( Latin )

fornì da wikipedia LA
 src= Folia et fructus mali paradisi

Malum paradisi, anno 1830 sub forma speciei nomine Citrus paradisi Macfad. descripta, recentius sicut hybrida C. × paradisi, est grex varietatum arborum cultarum generis Citri. Fructus flavi, rotundi, magni, comeduntur et ad succum producendum adhibentur. Varietas antiquissima in insula Barbata orta est e parentibus C. × sinensis et C. maxima, ibique anno 1750 descripta est. Hodie in multis civitatibus sub climate tropico provenit.

licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA

Tangelo ( Latin )

fornì da wikipedia LA
 src=
Arbor fructifera varietatis Mapo gregis Tangelo

Tangelo est grex varietatum arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinent. E parentibus C. x paradisi et C. reticulata ortae sunt. Sub forma speciei hybridae Citrus × tangelo anno 1975 a Ioanne Ingram et Haroldo Moore descriptae sunt. Fructus satis magnos, rotundos sed difformes producunt et propter eos coluntur.

Bibliographia

 src=
Fructus varietatis Ugli gregis Tangelo
Botanica et genetica
De cultu
  • "Tangelo" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 158-160
  • Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 832-837 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum × tangelo spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA

Tangelo: Brief Summary ( Latin )

fornì da wikipedia LA
 src= Arbor fructifera varietatis Mapo gregis Tangelo

Tangelo est grex varietatum arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinent. E parentibus C. x paradisi et C. reticulata ortae sunt. Sub forma speciei hybridae Citrus × tangelo anno 1975 a Ioanne Ingram et Haroldo Moore descriptae sunt. Fructus satis magnos, rotundos sed difformes producunt et propter eos coluntur.

licensa
cc-by-sa-3.0
drit d'autor
Et auctores varius id editors
original
visité la sorgiss
sit compagn
wikipedia LA