Dinosauria (-orum, n. pl.), vulgo dinosauri (-orum, m. pl.) (nomen zoologicum ex verbis Graecis δεινός 'terribilis' + σαῦρος 'lacerta, reptile'), sunt diversissimus animalium grex, qui ut vertebrata terrestria orbem terrarum plus quam 160 000 000 annorum regnabant, ab Aevo Triassico (abhinc annorum circa 230 000 000) ad finem Aevi Cretacei (abhinc annorum circa 65 000 000). Exstinctio plurimarum specierum per exstinctionem Cretaceam-Palaeogenam facta est. Fossilia significant aves se ex dinosauriis theropodis Aevo Iurassico evolvisse. Aliquae extinctioni Cretaceae-Palaeogenae supererant, maioribus omnium avium hodiernorum non exceptis. Ergo, in hodiernis classificationis systematibus, aves quasi dinosauria habentur—solus quorum grex qui ad praesentem superest.[1][2]
Dinosauria notissima fortasse sunt Apatosaurus, Stegosaurus, Tyrannosaurus, et Triceratops. Grex anno 1842 a Ricardo Owen et eius cooperariis descriptus est quod a ceteris reptilibus satis differt.
Dinosauria Aevo Triassico (a 251 ad 200 decies centena milia annorum) orta sunt. E membris Archosauria orta sunt quae fortasse erant carnivora parva. Dinosauria prima non nota sunt, sed carnivora parva fuisse putantur.
Gradus dinosauriorum se in duos ordines scindit: Saurischia (ischio lacertarum) et Ornithischia (ischio avium).
─o Archosauria ├── Crurotarsi seu Pseudosuchia de Zittel, 1887-1890 └─o Ornithodira Gauthier, 1986 seu Ornithosuchia ├── Scleromochlus taylori † Woodward, 1907 └─o Avemetatarsalia Benton, 1999 ├── Pterosauria † Kaup 1834 └─o Dinosauromorpha Benton, 1984 ├── Lagerpetonidae † Arcucci, 1986 └─o Dinosauriformes ├── Marasuchus lilloensis † (Romer, 1972) └─┬── Silesauridae † Langer et alii, 2010 └─o Dinosauria Owen, 1842 ├─o ordo Ornithischia † Seeley, 1888 │ ├─o subordo Thyreophora † │ │ ├─o infraordo Stegosauria † │ │ │ └── Stegosauridae † │ │ └─o infraordo Ankylosauria † │ │ ├── Nodosauridae † │ │ └── Ankylosauridae (e.g. Edmontonia) † │ └─o subordo Genasauria † │ ├─o infraordo Ornithopoda † │ │ └── Hadrosauridae † │ └─o infraordo Marginocephala † │ ├─o superfamilia Pachycephalosauria † │ └─o superfamilia Ceratopsia (e.g. Triceratops) † └─o ordo Saurischia Seeley, 1888 ├?─ Eoraptor lunensis † ├?o Herrerasauria † └─o Eusaurischia ├─o Sauropodomorpha † │ └─o subordo Sauropoda └─o subordo Theropoda Marsh, 1881 ├─o infraordo Coelophysoidea † │ ├── Dilophosauridae † │ └── Coelophysidae † └─o Neotheropoda ├─o infraordo Neoceratosauria † │ ├── Ceratosaurus † │ ├── Noasauridae † │ └── Abelisauridae † └─o infraordo Tetanurae ├── Spinosauridae † └─o Avetheropoda ├─o superfamilia Carnosauria † Huene, 1920 │ └── Allosauroidea † Marsh, 1878 │ ├── Sinraptoridae † Currie & Zhao, 1993 │ └─┬── Allosauridae † Marsh, 1878 (e.g., Allosaurus) │ └─┬── Carcharodontosauridae † Stromer, 1931 │ └── Neovenatoridae † Benson, Carrano, Brusatte, 2010 └─o superfamilia Coelurosauria ├── Ornitholestidae † ├── Scipionyx samniticus † ├── Compsognathidae † └─o Tyrannoraptora ├─o superfamilia Tyrannosauroidea † │ └── Tyrannosauridae (e.g. tyrannosaurus) † ├─o superfamilia Ornithomimosauria † │ └── Ornithomimidae † ├─o superfamilia Deinonychosauria │ ├── Aves Linnaeus, 1758 │ ├── Troodontidae † │ └── Dromaeosauridae † └─o superfamilia Oviraptorosauria † ├── Therizinosauridae † └── Oviraptoridae †
Dinosauri erant maximae creaturae quae prisco tempore vivebant, itaque notissimi sunt hominibus. Itaque aliquando in cultura populari monstrantur. Triceratopia exempli gratia in universo ficto Jurassic Park ("Horti Iurassici") videntur, in plurimi ludis consolae.
Dinosauria (-orum, n. pl.), vulgo dinosauri (-orum, m. pl.) (nomen zoologicum ex verbis Graecis δεινός 'terribilis' + σαῦρος 'lacerta, reptile'), sunt diversissimus animalium grex, qui ut vertebrata terrestria orbem terrarum plus quam 160 000 000 annorum regnabant, ab Aevo Triassico (abhinc annorum circa 230 000 000) ad finem Aevi Cretacei (abhinc annorum circa 65 000 000). Exstinctio plurimarum specierum per exstinctionem Cretaceam-Palaeogenam facta est. Fossilia significant aves se ex dinosauriis theropodis Aevo Iurassico evolvisse. Aliquae extinctioni Cretaceae-Palaeogenae supererant, maioribus omnium avium hodiernorum non exceptis. Ergo, in hodiernis classificationis systematibus, aves quasi dinosauria habentur—solus quorum grex qui ad praesentem superest.
Dinosauria notissima fortasse sunt Apatosaurus, Stegosaurus, Tyrannosaurus, et Triceratops. Grex anno 1842 a Ricardo Owen et eius cooperariis descriptus est quod a ceteris reptilibus satis differt.