- De genere cochlearum eiusdem nominis vide: Melongena (cochlea)
Melongena (binomine Solanum melongena) est arbustum fructiferum in genere Solanorum, in quorum numero etiam lycopersica et patatae habentur. Fructus eius, qui cocti edi possunt, etiam mala insana appellantur. Praeterea, sicut et lycopersica, poma amoris cognominantur.
Historia
Melongena orta esse videtur in India,[1][2] ubi Sanscrite vātiṅgaṇa et bhaṇṭākī appellabatur. Inde per magnam partem Asiae orientalis diffusa est. Prima eius mentio litteris commissa inventa est in Qí mín yào shù, antiqua disputatione Sinensi de agri cultura anno 544 p.C.n. composita.[3] Apud Persas quoque melongena iam pridem vulgata est, qui nomine a Sanscrito derivato bādingān (بادِنگان) appellabant. Inde Arabes exceperunt et nomine paululum mutato bāḏinǧān (باذنْجان) notabant. Antiquissima his regionibus mentio inventa est in Libro Continenti a Rhaze (865-925), auctore Persico, lingua Arabica composito.[4] Apud medicos Islamicos melongena vulgo male audiebat: idem Rhazes ei sanguinem inflammandum et pustulas faciendas imputabat, et saeculum post Avicenna in Canone Medicinae (ca. 1025) arguebat eam melancholiam, cancros, lepram, haemorrhoidam et multa alia mala efficere, nisi in aceto coctam comedas.
Interea melongena cum exercitibus Islamicis in Africam occidentalem et inde Europam meridionalem pervenerat. Primum, ut videtur, in litteris Europaeis memorata est in versione Latina Avicennae Canonis Medicinae, quem supra diximus. Hoc libro, seu verterit Gerardus Cremonensis (1114-1187) seu ut quidam putant Gerardus Sablonetanus (1218-1291), uterque tamen Lombardus, eam sua usus dialecto "melongenam" appellavit.[5] Quam postea, anno 1259, "melangenae" nomine memoravit Albertus Magnus[6] et anno circiter 1305 nomine "melongenae" Arnaldus Villanovanus, nomen Catalanum "albergeniam" esse adiungens.[7] Eodem fere tempore in Tacuino sanitatis, Panormi aut Neapoli Manfredo rege (1258–1266) suadente Latine converso, melongena ex huius regionis dialecto "melongiana" appellata est.
Tandem quinto decimo saeculo Dioscoridis commentator Venetus Hermolaus Barbarus primus eas, nomen vulgare "melenzane" male interpretatus, Latine "mala insana" appellavit.[8] Quod nomen postea omnes fere botanistae exceperunt. Anno 1753 Carolus Linnaeus nomen Latinum antiquissimum "melongenam" renovavit ut partem specificam nominis binomialis notaret.[9]
Etymologia
Prima origo plerorumque occidentalium melongenae nominum a linguis antiquis Indiae petenda est, nam nomen Persicum بادِنگان bādingān, unde postea Arabicum باذنْجان bāḏinǧān, e nomine Sanscrito q.e. vātiṅgaṇa 'melongena' ortum esse videtur.[10] Deinde varia nomina Europaea ex Arabico derivata sunt: sic nomine paulum mutato ab Hispanis (al)berengena vel berenjena, Lusitanis berinjela, Catalanis autem alberginia vel albergina appellatur, unde Francogallice aubergine. In Italia autem prima nominis parte saepissime in mel- mutata melongena, melanzana, mulinciana etc. nuncupatur. Hinc nomen Graecum μελιτζάνα, et hinc quoque nomina varia Latina orta sunt: melongena, melangena, melongiana, sed etiam malum insanum, sicut Hermalaus Barbarus nomen vulgare false interpretatus Latine convertit.[11][12][13]
Notae
-
↑ Tsao and Lo in "Vegetables: Types and Biology". Handbook of Food Science, Technology, and Engineering by Yiu H. Hui (2006). CRC Press. ISBN 1-57444-551-0.
-
↑ Doijode, S. D. (2001). Seed storage of horticultural crops (pp 157). Haworth Press: ISBN 1-56022-901-2
-
↑ Fuchsia Dunlop, Revolutionary Chinese Cookbook: Recipes from Hunan Province, 2006
-
↑ Marie-Christine Daunay & Jules Janick, 'History and Iconography of Eggplant', in Chronica Horticulturae, vol. 47, nr. 3 (2007) pp.16-22. (De Rhaze vide p.17)
-
↑ Melongenam esse nomen 'Insubre', i.e. Lombardum, testatur nobis Petrus Andreas Matthiolus (vide infra).
-
↑ Albertus Magnus (ca. 1200-1280), De vegetabilibus (1259), III 2.5.97 (p.204 ed. Jessen)
-
↑ Arnaldus Villanovanus (1235-1311), Regimen Salutatis (ca. 1305), cpt.11 (p.449 ed. García-Ballester)
-
↑ Hermolaus Barbarus (1454-1493), Corollarium ad Dioscoridem in quinque Libros priores de materia Medica [1] Liber IV, cpt.79 'De Mandragora' p.239r
-
↑ Carolus Linnaeus (1707-1778), Species Plantarum (1753), p.186
-
↑ De hac voce viatrice videto Mayrhofer, Manfred: Etymologisches Wörterbuch des Altindoarischen, III 465 [Heidelberg: Winter, 2001]. Mayrhofer (III 362) etiam aliam vocem Sanscritam q.e. bhaṇṭākī profert, fortasse e Dravidicis linguis oriundam. Utrum a communi quodam fonte sint vātiṅgaṇa et bhaṇṭākī an non, ambiguum est. Sunt qui etymologia quadam populari nixi vocabulum Sanscritum vāta- 'ventus' in nomine vātiṅgaṇa videant.
-
↑ Helmut Genaust, Etymologisches Wörterbuch der botanischen Pflanzennamen (1996), p.380
-
↑ Sebastião Rodolfo Dalgado, Portuguese Vocables in Asiatic Languages, translatum e Lusitano ab Anthony X. Soares (1988), p.50
-
↑ Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.193
Bibliographia
- Fontes antiquiores
-
Avicenna (ca. 980-1037), Canon Medicinae (ca. 1020), II cpt.2 (vel 'B'), lemma 'bāḏinǧān' (باذنْجان) (Arabice)
-
Gerardus Cremonensis (1114-1187), Versio Latina Avicennae Canonis Medicinae (ante 1187), [2] II 'Littera M', cpt. 451 'Melongena' p.353
-
Albertus Magnus (ca. 1200-1280), De vegetabilibus (1259), III 2.5.97 (p.204 ed. Jessen)
-
Arnaldus Villanovanus (1235-1311), Regimen Salutatis (ca. 1305), cpt.11 (p.449 ed. García-Ballester)
-
Hermolaus Barbarus (1454-1493), Corollarium ad Dioscoridem in quinque Libros priores de materia Medica [3] Liber IV, cpt.79 'De Mandragora' p.239r
-
Leonardus Fuchsius (1501-1566), De historia stirpium commentarii insignes (1542), cpt. 201 'De malis insanis', vel eiusdem operis editio altera (1549), cpt. 203 'De malis insanis'
-
Valerius Cordus (1515-1544), Historiae Plantarum libri V (1544), liber I, cpt. 14 (p.90 text)
-
Petrus Andreas Matthiolus (1501-1577), Commentarii in libros sex Pedacii Dioscoridis de medica materia (1554) p.760 ed. 1598
-
Adamus Lonicer (1528-1586), Naturalis historiae opus novum (1551-1555), lemma 'mala insana'
-
Amatus Lusitanus (1511–1568), In Dioscoridis Anazarbei De medica materia libros quinque (1558), p.648
- 1561 : Conradus Gesnerus, "De hortis Germaniae" in Valerius Cordus, Annotationes in Dioscoridis ... [etc.] 'malum insanum'
-
Matthias Lobelius (1538-1616) Plantarum seu stirpium historia (1576), [4] p.138
- 1583 : Andreas Caesalpinus, De plantis libri XVI (Florentiae) (p. 210 apud Google Books) "malum insanum"
- 1597 : John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes pp. 273-274 "Of madde apples"
-
Rembertus Dodonaeus (1517-1585), Stirpium historiae pemptades sex siue libri XXX (1616) p.458
-
Hadrianus Iunius (1511-1575), Nomenclator octilinguis (1606), lemma ‘malum insanum’
-
Iacobus Dalecampius (1513-1588), Histoire generale des plantes, tome premier (1615), ch.31, pp.531-532 (Francogallice)
-
Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense (Amstelaedami: Chanquion, 1741-1750) vol. 5 p. 238, tab. 85; cf. E. D. Merrill, An Interpretation of Rumphius's Herbarium Amboinense. Manilae: Department of Agriculture and Natural Resources, Bureau of Science, 1917 p. 462
-
Stephanus Blancardus (1650-1702), Lexicon Medicum (1748), lemma 'mala insana'
-
Carolus Linnaeus (1707-1778), Species Plantarum (1753), p.186
- Eruditio hodierna
- Marie-Christine Daunay, Henri Laterrot, Jules Janick, "Iconography and History of Solanaceae: Antiquity to the XVIIth Century', in: Jules Janick, Horticultural Reviews, vol. 34 (2007), pp. 1-112. (De melongena vide pp.26-35)
- Marie-Christine Daunay, Jules Janick, "History and Iconography of Eggplant" in Chronica Horticulturae, vol. 47, no. 3 (2007) pp. 16-22
- Marie-Christine Daunay, Henri Laterrot, Jules Janick, "Iconography of the Solanaceae from Antiquity to the XVIIth Century: a Rich Source of Information on Genetic Diversity and Uses" in Acta Hort. no. 745 (2007) pp. 59-88 (vide p. 77 fig. 8)
- Harry S. Paris, Marie-Christine Daunay, Jules Janick, "The Cucurbitaceae and Solanaceae illustrated in medieval manuscripts known as the Tacuinum Sanitatis" in Annals of Botany vol. 103 (2009) pp. 1187–1205