dcsimg
Image of Ponderosa lemon
Creatures » » Plants » » Dicotyledons » » Rue Family »

Ponderosa Lemon

Citrus grandis (L.) Osbeck

Citrus maxima ( Latin )

provided by wikipedia LA

Citrus maxima est species arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinet. Hoc binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum est, opere utens Ioanne Burmanno, qui anno 1755 binomen Aurantium maximum definiverat e descriptione et depictione Georgii Everardi Rumphii in Herbario Amboinensi (1741). Ille nomen commune Latinum limo decumanus proposuerat. Synonymum C. grandis iuxta opera Linnaei temptavit Petrus Osbeck anno 1757.[1]

Coria citri, Citri maximae ut videtur, inter vestigia archaeobotanica reperta sunt apud locos archaeologicos Khao Sam Kaeo et Phu Khao Thong qui emporia fuerunt itinerum mercatoriorum inter India et Serica a saeculo IV ad I a.C.n.[2]

Notae

  1. Pehr Osbeck, Dagb. Ostind. Resa (1757) p. 98
  2. Cristina Cobo Castillo, Bérénice Bellina, Dorian Q. Fuller, "Rice, beans and trade crops on the early maritime Silk Route in Southeast Asia" in Antiquity vol. 90 (2016) pp. 1255-1269

Bibliographia

Fontes antiquiores
Botanica et genetica

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum maximam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Citrus maxima" apud Vicispecies.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Citrus maxima: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Citrus maxima est species arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinet. Hoc binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum est, opere utens Ioanne Burmanno, qui anno 1755 binomen Aurantium maximum definiverat e descriptione et depictione Georgii Everardi Rumphii in Herbario Amboinensi (1741). Ille nomen commune Latinum limo decumanus proposuerat. Synonymum C. grandis iuxta opera Linnaei temptavit Petrus Osbeck anno 1757.

Coria citri, Citri maximae ut videtur, inter vestigia archaeobotanica reperta sunt apud locos archaeologicos Khao Sam Kaeo et Phu Khao Thong qui emporia fuerunt itinerum mercatoriorum inter India et Serica a saeculo IV ad I a.C.n.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA