dcsimg

Zingiberales ( Latin )

provided by wikipedia LA

Zingiberales sunt ordo plantarum florentium, a biologis late diuque agnotus, qui multas plantas notissimas comprehendit, praecipue Zingiberacearum Zingiberum, Amomum, Elettariam, Curcumam longam, Alpiniam, et Zingiberum miogam; Musacearum, Musas et Musam paradisiacam; et Marantacearum, Marantam arundinaceam. Botanistae habent Zingiberales Commelinalesque abhinc annorum fere octocentiens centena milia, per Aevum Cretaceum Inferius, evoluisse.

Systema APG II anni 2003 (sicut Systema APG anni 1998) hunc ordinem agnoscit, quem ad cladum Commelinidarum, inter Monocotyledones digerit. Ordo sic circumscribitur:

Systema Cronquist etiam hunc ordinem et easdem familias agnovit, sed ordinem in subclassi Zingiberidarum classis Liliopsidorum posuit. Priora systemata, sicut Systema Wettstein, ad extremum anno 1935 retractatum, et Systema Engler, anno 1964 retractatum, Scitamineas, ordinem similem, cum eisdem plantis, quamquam in pauciores familias divisum, agnoverunt.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zingiberales spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:ITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifeWoRMS: Marine SpeciesFossilworks stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Zingiberales: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Zingiberales sunt ordo plantarum florentium, a biologis late diuque agnotus, qui multas plantas notissimas comprehendit, praecipue Zingiberacearum Zingiberum, Amomum, Elettariam, Curcumam longam, Alpiniam, et Zingiberum miogam; Musacearum, Musas et Musam paradisiacam; et Marantacearum, Marantam arundinaceam. Botanistae habent Zingiberales Commelinalesque abhinc annorum fere octocentiens centena milia, per Aevum Cretaceum Inferius, evoluisse.

Systema APG II anni 2003 (sicut Systema APG anni 1998) hunc ordinem agnoscit, quem ad cladum Commelinidarum, inter Monocotyledones digerit. Ordo sic circumscribitur:

Zingiberales Cannaceae Costaceae Heliconiaceae Lowiaceae Marantaceae Musaceae Strelitziaceae Zingiberaceae