Morpho (ex Graeco μορφώ 'formosa') est quaelibet ex plus octoginta speciebus lepidopterorum generis Morphus, cui sunt papiliones neotropici, plerumque in America Australi, Mexico, et Media America inventi.[1] Papilionibus Morphoicis est latitudo alarum a 7.5 cm Morphus rhodopteri ad 20 cm Morphus hecubae. Aphrodite apud Lacedaemones Morpho appellabatur.
Ordine alphabetico digestae.
Multis papilionibus Morphoicis sunt radiantes colores metallici, praecipue caerulei et virides. Hi colores non pigmento efficiuntur, sed papiliones iricolores sunt: lamellae microscopicae alas tegentes micantem repercutiunt lucem iterum atque iterum gradibus continuis coruscantem, sic ad effectus interferentiae? ducens, qui in longitudine undarum et angulo micationis vel observantiae consistunt.[2] Ergo, colores producti secundum angulum intuentis variant. Haec structura cum crystallo photonico comparari potest. Imbricata eorum lamellarum alarum structura investigata est ut exemplar evolutionis textilium, pigmentorum fuco carentium, et technologiae anti-counterfeit? in moneta adhibita.
Lamellae iricolores solum in dorsali alarum latere adsunt; latus autem ventrale est fuscus. Lamellae ad 70% lucis micantis repercutiunt, luce ultraviolet? (UV) non exclusa. Ocelli putantur lucis UV sensilissimi esse, itaque mares se invicem ex longinquo videre possunt. Fama est nonnullas Americae Australis species oculo humano ad 1 km procul videri posse.
Sunt etiam albae Morphus species, inter quas principales sunt M. catenarius et M. laertes. Praeterea, M. rhetenor, species cyaneo colore, maxime iricolor est, M. cypris proxima.
Papiliones Morphoici silvicolae sunt, sed apricandi causa in apertum prodire audent. Praeter prolem propagandam plerumque solitarii vivunt. Mares fines suos defendunt aemulosque venantur. Homines Fluminis Nigri in Brasilia olim his moribus Morphus menelaus usi sunt, quos in apertum inlicibus caeruleis claris seducebant conlectisque papilionum alis utebantur ad larvas caerimoniales exornandas.
Papiliones Morphoici adulti sucis fructuum ferventium vescuntur.
Omnis Morphonis vita, ab ovo ad mortem, est circa 115 dies. Larvae se ex ovis viridibus pallescentibus excludunt. Erucis sunt corpora testacea cum maculis flavovirentibus claris vel flavis in dorso. Variis Fabaceis vescuntur.[3]
Eruca plumas ponit antequam stationem pupalem intrat. Chrysalis est viridi-grisea, et tacta sonum ultrasonicum et odiosum emittit.[4]
Adulti bina vel terna hebdomada vivunt. Liquoribus fructuum ferventium, animaliumque putrescentium, suco arborum, et fungis vescuntur.[5] Praedatoribus sunt venenosi propter toxina? ex plantis erucae comederunt.
Imagines variarum morphonum varietatum.
Morpho (ex Graeco μορφώ 'formosa') est quaelibet ex plus octoginta speciebus lepidopterorum generis Morphus, cui sunt papiliones neotropici, plerumque in America Australi, Mexico, et Media America inventi. Papilionibus Morphoicis est latitudo alarum a 7.5 cm Morphus rhodopteri ad 20 cm Morphus hecubae. Aphrodite apud Lacedaemones Morpho appellabatur.