dcsimg

Scarabaeus ( لاتينية )

المقدمة من wikipedia LA

Scarabaeus (-i, m.) est genus plus quam triginta specierum scarabaeoideorum, in Vetere Mundo vernaculum. Haec coleoptera solum faecibus vescuntur. Globum stercoris volvunt procul a loco unde inventus est, ovum super eum deponunt, et omnem humant. Larva crescens globo vescitur, pupa fit, et deinde adultus emergit.

 src=
In cultura Aegypti Antiquae, scarabaei magnam habuerunt gravitatem.

Celebrissima species est Scarabaeus sacer.

Scarabaeus in "The Gold-Bug," fabula ab Edgar Allan Poe scripta, apparet.

Scarabaeus etiam est vox obsoleta ornamenti formam scarabaeoidei monstrantis. Scarabaeus fuit amuletum populo gratum praecipue in Aegypto antiquo. In arte quoque Graeciae antiquae, gemmae insculptae facie scarabaei saepe factae sunt ut homines litteras eis consignarent.

stipula Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!
ترخيص
cc-by-sa-3.0
حقوق النشر
Et auctores varius id editors
النص الأصلي
زيارة المصدر
موقع الشريك
wikipedia LA