Īsătis -idis f. (Graece ἴσατις) sive glastum -i n. est herba, qua fit tinctura caerulea, indico, hyacinthoque similis, apud doctos Isatis tinctoria.
Isatis est nomen Graecae originis, glastum Gallicae (lingua Italica Tuscana glasto, glastro; cf. voces Hibernicae glaisin 'glastum' et glass 'caeruleus, viridis'). Alia nomina Latina sunt:
Graeci etiam dixerunt Ἄρειον 'Arēum' et ὑσγίνη 'hysginē', et nomen arcanum "Prophetarum" fuit ἀρούσιον 'arūsium'.[1]
Nomen Syriacum est (ܩܢܥܐ (קנעא qånˁåˀ,[2], quod nomen non in fontibus Iudaicis invenitur, sed nomen Graecum tantum: איסטיס ˀīsåṭīs
Secundum Oribasium, Syn. 2.13, nomen Gothicum fuit wisdele: "Isatis quam Goti "wisdele" vocant, tinctores herba vetru." Hoc creditur esse pro Gothico *𐍅𐌹𐌶𐌳𐌹𐌻𐌰 *wizdila.
Īsătis -idis f. (Graece ἴσατις) sive glastum -i n. est herba, qua fit tinctura caerulea, indico, hyacinthoque similis, apud doctos Isatis tinctoria.