Vespidae sunt magna (paene 5000 specierum), diversa, cosmopolita vesparum familia, cui sunt paene omnia Apocrita eusocialia nota, multaeque vespae solitariae. Quaeque colonia vesparum socialium singulam reginam et multas operarias femineas continet, quibus sunt varii sterilitatis gradus ad reginam spectantes. Coloniae temperatarum specierum socialium plerumque unum annum durant, hieme ineunte morientes. Novae reginae maresque extrema aestate gignuntur; post autem coniunctionem, reginae in rimis vel aliis locis protectis hiemant, cum mares emoriuntur. Nidi plurimarum specierum luto aedificantur, sed Polistinae, Stenogastrinae, et Vespinae fibris plantarum utuntur, quas eae ut genus chartae efficiant. Multae species sunt vectores pollinis, qui pollinationem plantarum adiuvant.[1]
Omnes subfamiliarum Polistinarum et Vespinarum species sunt eusociales, sed species Eumeninarum, Euparagiinarum, et Masarinarum sunt solitariae; praeterea, Stenogastrinae varias a solitariis ad sociales formas continent.
Polistinae et Vespinae, potius praedas statim consumentes, praedas masticatas larvis dant; quo facto, larvae liquido claro, multa acida amina? continenti, vicissim manant, quem adulti consumunt; exacta acidi amini compositio inter species multo variat, sed ea acida magna ex parte ad nutritionem adultorum adiuvare putantur.[2]
Una ex vespis Europaeis
Dolichovespula media, arboricola vespa Europaea, lignum ex saepi ad nidum fabricandum emovet.
Nidus Dolichovespulae mediae
Nidus Polistis
Vespidae sunt magna (paene 5000 specierum), diversa, cosmopolita vesparum familia, cui sunt paene omnia Apocrita eusocialia nota, multaeque vespae solitariae. Quaeque colonia vesparum socialium singulam reginam et multas operarias femineas continet, quibus sunt varii sterilitatis gradus ad reginam spectantes. Coloniae temperatarum specierum socialium plerumque unum annum durant, hieme ineunte morientes. Novae reginae maresque extrema aestate gignuntur; post autem coniunctionem, reginae in rimis vel aliis locis protectis hiemant, cum mares emoriuntur. Nidi plurimarum specierum luto aedificantur, sed Polistinae, Stenogastrinae, et Vespinae fibris plantarum utuntur, quas eae ut genus chartae efficiant. Multae species sunt vectores pollinis, qui pollinationem plantarum adiuvant.
Omnes subfamiliarum Polistinarum et Vespinarum species sunt eusociales, sed species Eumeninarum, Euparagiinarum, et Masarinarum sunt solitariae; praeterea, Stenogastrinae varias a solitariis ad sociales formas continent.
Polistinae et Vespinae, potius praedas statim consumentes, praedas masticatas larvis dant; quo facto, larvae liquido claro, multa acida amina? continenti, vicissim manant, quem adulti consumunt; exacta acidi amini compositio inter species multo variat, sed ea acida magna ex parte ad nutritionem adultorum adiuvare putantur.