Polygonaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium. Nomen botanicum est basionymum, ex nomine generis Polygoni deductum, primum ab Antonio Laurentio de Jussieu anno 1789 in libro de Generibus Plantarum adhibitum.[1] Nomen, ex verbis Graecis poly 'multi' et goni 'genu, articulus' deductum, dicit multos nodos tumidos qui caulibus nonnullarum specierum sunt.
Familia circa 1200 species comprehendit,[2] quae in circa quinquaginta generibus distribuuntur. Maxima genera sunt Eriogonum (240 species), Rumex (200 species), Coccoloba (120 species), Persicaria (100 species), et Calligonum (80 species).[3][4] Familia est per orbem terrarum praesens, sed in Zona Septentrionali Temperata diversissima.
Nonnullae species ut plantae ornamentales excoluntur.[5] Aliquae species generis Triplaris lignum praebent.[2] Fructus Coccolobae uviferae ab hominibus comeditur; ex quo in Florida fructus conditi fiunt et in commercio cibario venumdatur.[6] Petioli Rhei rhabarbari) quoque comeduntur. Folia Rumicis acetosae comeduntur in acetariis, vel ut holera cocta adhibentur.[7] Semina duarum specierum generis Fagopyri granum praebent.
Inter Polygonaceas sunt nonnullae herbae inutiles molestissimae, praecipue species generum Emicis, Persicariae, Polygoni, et Rumicis.[2]
Indices generum Polygonacearum in interreti inveniuntur.[8][9][10] In indice sequenti, columnae 1–3 sunt quadraginta et tria genera a Brandbyge in The Families and Genera of Vascular Plants descripta; columna quarta est imperfectus generum in recentioribus investigationibus agnitorum index.
Sequens arbor phylogenetica inventiones monstrat duorum commentariorum doctorum de phylogenetica moleculari Polygonacearum.
PolygonaceaePolygonaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium. Nomen botanicum est basionymum, ex nomine generis Polygoni deductum, primum ab Antonio Laurentio de Jussieu anno 1789 in libro de Generibus Plantarum adhibitum. Nomen, ex verbis Graecis poly 'multi' et goni 'genu, articulus' deductum, dicit multos nodos tumidos qui caulibus nonnullarum specierum sunt.
Familia circa 1200 species comprehendit, quae in circa quinquaginta generibus distribuuntur. Maxima genera sunt Eriogonum (240 species), Rumex (200 species), Coccoloba (120 species), Persicaria (100 species), et Calligonum (80 species). Familia est per orbem terrarum praesens, sed in Zona Septentrionali Temperata diversissima.
Nonnullae species ut plantae ornamentales excoluntur. Aliquae species generis Triplaris lignum praebent. Fructus Coccolobae uviferae ab hominibus comeditur; ex quo in Florida fructus conditi fiunt et in commercio cibario venumdatur. Petioli Rhei rhabarbari) quoque comeduntur. Folia Rumicis acetosae comeduntur in acetariis, vel ut holera cocta adhibentur. Semina duarum specierum generis Fagopyri granum praebent.
Inter Polygonaceas sunt nonnullae herbae inutiles molestissimae, praecipue species generum Emicis, Persicariae, Polygoni, et Rumicis.