Pseudomonas aeruginosa est bacterium classi gammae proteobacteriorum de forma bacilli. Secundum classificationem Gramiensem P. aeruginosa est "negativum". Haec species familiae pseudomonadum quidam morbos plantarum animaliumque, igitur hominum quoque, efficiat. Difficultates ex resistentiis contra nonnullis antibioticiis oriuntur.
P. aeruginosa et acidi citrici et catalasis et oxidasis positiva est.
In orbe terrarum Pseudomonas aeruginosa maximum momentum pneumoniarum nosocomialium (i.e. in valetudinario) atque infectionum vesicae bacterialium urinariae habet[1]. Periculum septicaemiae auctum est.
Pseudomonas de verbis Graecis ψευδο, falso et μονος, unitate singulari, derivatur. In historia microbiologiae pristina truncus μον (mon) enim "seminaria contagiosa"[2] designavit. Classifactio posterior regnum Monera (Ernestus Haeckel, 1866) vocatus est.
Aerugo est cuprum carbonatum aut cuprum chloridum, quod est "robigo" cupri. Color pigmenti lividus huius est inter caeruleum et viridem sub effectibus metabolitorum P. aeruginosae duorum, pyocyanini (πυο-, pus atque κύανος caerulee) enim ac pyoverdini (viriditer).
Pseudomonas aeruginosa est bacterium classi gammae proteobacteriorum de forma bacilli. Secundum classificationem Gramiensem P. aeruginosa est "negativum". Haec species familiae pseudomonadum quidam morbos plantarum animaliumque, igitur hominum quoque, efficiat. Difficultates ex resistentiis contra nonnullis antibioticiis oriuntur.
P. aeruginosa et acidi citrici et catalasis et oxidasis positiva est.
In orbe terrarum Pseudomonas aeruginosa maximum momentum pneumoniarum nosocomialium (i.e. in valetudinario) atque infectionum vesicae bacterialium urinariae habet. Periculum septicaemiae auctum est.