dcsimg

Tytonidae ( Latina )

tarjonnut wikipedia LA

Tytonidae sunt una ex binis familiis avium ordinis Strigiformium, quarum alia est Strigidae. Quae sunt a mediocri ad magnos Strigiformes, magno capite et facie cordiformi propria. Crura longa et valida, ungues pervalidi sunt. A Strigidis rebus structuralibus ad sternum et pedes pertinentibus differunt.

Huic familiae sunt binae subfamiliae exstantes: Tytoninae (inter quas Tyto alba) et Phodilinae. Taxinomia Sibley-Ahlquistiana ordinem Caprimulgiformes cum Tytonidis coniungit, ubi Tytonidae sunt subfamilia Tytoninae. Recentiores autem investigationes hanc circumscriptionem negant (vide Cypselomorphas), sed coniunctio omnium bubonum nondum certa est.

Tytonidae sunt familia late distributa, quamquam in America Septentrionali septentrionali, Africa Saharana, et magnis Asiae regionibus absunt. Variisimis habitationibus utuntur, a desertis ad silvas, et a latitudinibus temperatis ad regiones tropicas. Plurimae ex sedecim speciebus vivis vix notae sunt. Nonnullae, sicut Tyto soumagnei, vix visae vel investigatae sunt post inventum, contra Tytonem albam, unam ex speciebus notissimis in orbe terrarum; nonnullae autem Tytonis albae subspecies fortasse species separatae aestimari debent, sed haud bene notae sunt.

Quinque Tytonidarum species in periculo sunt, et nonnullae species mediterraneae per Holocaenum vel ante exstinctae factae sunt; exempli gratia, Tyto pollens, ex fossilibus in Insula Androsiana in Insulis Bahamensibus, et fortasse origo Chickcharnie, animalis mythici. Tytones albae plerumque sunt nocturnae et non migratoriae, paribus aut solo viventes.

Species

Fossilia Tytonidarum ex Eocaeno orta sunt.

Genus Tyto

Genus Phodilus

Genera fossilia

Sede incerta

  • Tytonidae gen. et sp. indet. "TMT 164"

Bibliographia

  • Bruce, M. D. 1999. Family Tytonidae (Barn-owls). Handbook of Birds of the World, ed. J. del Hoyo, A. Elliott, et J. Sargatal. Vol. 5: Barn-owls to Hummingbirds: 34-75, lamina 1-3. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 84-87334-25-3
  • Steadman, David William. 2006. Extinction and Biogeography of Tropical Pacific Islands Birds. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226771423.

lisenssi
cc-by-sa-3.0
tekijänoikeus
Et auctores varius id editors
alkuperäinen
käy lähteessä
kumppanisivusto
wikipedia LA

Tytonidae: Brief Summary ( Latina )