dcsimg

Kalmia ( Latin )

provided by wikipedia LA

Kalmia (Anglice: sheep-laurel, lambkill, calfkill, killkid, sheep-poison,[1] spoonwood[2]) est genus circa octo specierum fruticum et parvarum arborum sempervirentium 0.2–5 m altarum, familiae Ericacearum, in America Septentrionali (praecipue in orientali continentis dimidio) et Cuba endemicarum.

Planta primum descripta est in America anno 1624, sed ex Pehr Kalm, botanista Finnico, qui exemplaria ad Linnaeum saeculo duodevicensimo misit, a Linnaeo ipso appellatur.

Folia sunt 2–12 cm longa, simplicia, lanceolata, spiratim in caulibus disposita. Flores sunt albi, rosei, vel purpurei, in 10–50 corybmis florum Rhododendri similibus, sed planioribus, calyce ad instar stellae quinque petalorum coniunctorum; quisque flos est 1–3 cm latus. Fructus est capsula quinquelobata, quae se ad liberanda numerosa parva semina diffindit.

Folia comesta sunt venenosa, ovibus ad venenum pronissimis (ergo nomen Anglicum lambkill, pro nonnullis speciebus adhibitum). Folia ramunculique hominibus quoque sunt toxicarii.

Larvae nonnullorum lepidopterorum nonnullis Kalmiae speciebus vesci solent, et Coleophora kalmiella solum Kalmia vescitur.

 src=
Flores.

Species

Kalmiopsis leachiana est rarus frutex cognatus, in Siskiyou Montibus Oregoniae meridio-occidentalis endemicus.

Notae

  1. Natural History Education, Science, Technology regarding alternate names, accessed March 30, 2007.
  2. Plants of Colonial Days by Raymond Leech Taylor, p. 61. (1996) ISBN 0-486-29404-8. Nexus die 30 Martii 2007 confirmatus.
  3. 3.0 3.1 http://plants.usda.gov/java/profile?symbol=KAMI

Nexus externi

Wikispecies-logo.svg Vide "Kalmia" apud Vicispecies. Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosTela BotanicaGRINITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexFossilworksFlora of ChinaFlora of North AmericaUSDA Plants Database
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Kalmia: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Kalmia (Anglice: sheep-laurel, lambkill, calfkill, killkid, sheep-poison, spoonwood) est genus circa octo specierum fruticum et parvarum arborum sempervirentium 0.2–5 m altarum, familiae Ericacearum, in America Septentrionali (praecipue in orientali continentis dimidio) et Cuba endemicarum.

 src= Flores.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA