Satureja est genus aromaticarum plantarum florentium familiae Lamiacearum. Quae plantae in temperatis tepidisque hemisphaerii borealis regionibus crescunt.
Plantae plerumque sunt herbae humiles, quae in locis aridis, apricis, 15–50 cm altae crescere solent.
Folia sunt parva, ab 1 ad 3 cm longa. Flores circa stirpem volvuntur, candidi, rubicundi, violacei coloris.
Plantae huius generis, praesertim species Satureja thymbra, apud antiquos bene notae sunt. Haec species saepe in litteris commemoratur, necnon in praeceptis (e.g. Epaeneti de mymate[1]), et in locis archaeologicis invenitur (e.g., in latrina Coloniensi).
Hodie multi his plantis utuntur condimento, praesertim in faba coquenda. Saepe etiam pro ornamento colitur. Adhibetur in minutali Acadiano nomine fricot.
Satureja est genus aromaticarum plantarum florentium familiae Lamiacearum. Quae plantae in temperatis tepidisque hemisphaerii borealis regionibus crescunt.