dcsimg

Pinaceae ( Latince )

wikipedia LA tarafından sağlandı

Pinaceae (nomen anno 1836 statutum) sunt arbores vel raro frutices, inter quos multi momenti commercalis coniferi noti sunt, sicut cedri, abietes, tsugae, larices, pini, et piceae. Familia in ordinem Pinalium, olim Coniferales appellatum, digeritur. Familia est monophyletica secundum plastidas cellularum cribellorum generis proteini, exemplum proembryogeniae, et inopiam flavonoidorum. Familia maxima coniferorum familia exstans diversitate specierum est, quia a 220 ad 250 species habet (secundum opiniones taxonomicas) in undecim generibus, est secunda a maxima, post Cupressaceas distributione geographica, in plurimo hemisphaerii septentrionalis inventa, maiore specierum parte in climatibus temperatis, sed a regione subarctica ad tropicam variante. Familia saepe est pervulgatum silvarum borealium, litoralium, et montanarum elementum. Una species aequatorem in Asia Meridiorientali tantum transit. Maiores diversitatis loci in montibus Sinarum meridioccidentalis, Mexici, mediae Iaponiae, et Californiae inveniuntur.

Pinaceae crescunt a duobus ad centum metra altae, plerumque sempervirentes (Larice et Pseudolarice, arboribus deciduis, exceptis), resinaceae, monoeciae, ramis suboppositis vel verticillatis et linearibus foliis aciformibus, spiraliter ordinatis. Coni feminei sunt magni et plerumque lignei, 2–60 centimetra longi, multis squamis spiraliter ordinatis, binisque seminibus alatis in quaque squama. Coni mares sunt parvi, 0.5–6 centimetra longi, et sub pollinationem cadunt; distributio pollinis per ventum est. Distributio seminum plerumque per ventum est, sed nonnullis speciebus sunt semina magna alis imminutis, per aves distributa.

Investigatio conorum Pinacearum rationem monstrat per quam vis selectionis evolutionem magnitudinis et muneris per familiam formavit. Veri simile est variatio magnitudinis conorum esse exitus variationis rationum seminum dispersorum in circumiectis per tempus. Omnes Pinaceae quibus sunt semina pondo minora quam 90 milligrammata dispersioni per ventum confidere videntur. Pinaceae quibus sunt semina pondo maiora quam 100 milligrammata probabilius utilitatem ceperunt ex accommodationibus quae dispersionem ab animalibus promovent, praecipue ab avibus. Pinaceae quae in regionibus vigent ubi sciuridae arboreales abundant ad dispersionem aviariam crevisse non videntur. Embryones Pinacearum sunt multicotyledonosi, a ternos ad vicenos quaternos cotyledones habentes. Coniferi boreales multas accommodationes ad hiemem habent. Forma coniferorum septentrionalium, angusta et conica, et rami, qui deorsum languent, eis nivem exuere iuvant; multi suam biochemiam secundum tempus anni mutant ut congelationi facilius resistant, ratio durescentia appellata.

Bibliographia

  • Behnke, H. D. 1974. Sieve element plastids of Gymnospermae: Their ultra structure and relation to systematics. Pl. Syst. Evol. 123:1–12.
  • Benkman, C. W. 1995. Wind dispersal capacity of pine seeds and the evolution of different seed dispersal modes in pines. Oikos 73:221–224.
  • Farjon, A. 1998. World Checklist and Bibliography of Conifers. Royal Botanic Gardens, Kew. ISBN 1900347547.
  • Greene, D. F., et E. A. Johnson. 1990. The dispersal of winged fruits and seeds differing in autorotative behavior. Can. J. Bot. 68:2693–2697.
  • Liston, A., D. S. Gernandt, T. F. Vining, C. S. Campbell, et D. Pinero. 2003. Molecular phylogeny of Pinaceae and Pinus. In Proceedings of the International Conifer Conference, ed. R. R. Mill 107–114. Brugge: International Society for Horticultural Science. Acta Hort., 615.
  • Price, R. A., J. Olsen-Stojkovich, et J. M. Lowenstein. 1987. Relationships among the genera of Pinaceae: an immunological comparison. Syst. Bot. 12:91–97.
  • Debreczsy, Zsolt, et Istvan Racz. 2012. Conifers Around the World. Ed. Kathy Musial. Dendro Press. ISBN 9632190610.

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosTela BotanicaGRINITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexFossilworksFlora of ChinaFlora of North America
lisans
cc-by-sa-3.0
telif hakkı
Et auctores varius id editors
orijinal
kaynağı ziyaret et
ortak site
wikipedia LA

Pinaceae: Brief Summary ( Latince )