dcsimg

Erythrina fusca ( Latin )

provided by wikipedia LA

Erythrina fusca[1] est arbor florens familiae Fabacearum. Haec planta latissimam omnium specierum Erythrinarum distributionem habet, sola huius generis species in mundis Novo et Vetere endemica. Crescit per litora et flumina in tropicis Asia, Oceania, Insulis Mascarene,? Madagascaria, Africa, et oecozona neotropica.[2]

E. fusca est arbor decidua, cortice spinosa floribusque rubroaurantiacis. Legumina ad 20 longa attingunt, semina atrobrunnea continentes. Semina sunt levia; inde possunt trans maria fluitare.[3]

Sicut multae generis Erythrinae species, E. fusca alkaloida continet quae usui medicinali adhibentur, sed in summis maioribus sunt venenosa. Communissimum alkaloidum est erythralinum, pro genere nominatum. Gemmae et nova folia eduntur ut holus. Arbor est pro ornamento, saepimento, et umbra (frequenter in plantationibus Theobromata cacao). Trochilidas attrahit, quae suos flores pollinant.

E. fusca est publicus civitatis Trujillo Venetiolae flos.

Notae

  1. Huic plantae Anglice sunt multa nomina, inter quae purple coraltree, gallito, bois immortelle, bucayo, bucare, et coral bean.
  2. Marín, Nancy Barrera (2003-01-01). "Erythrina fusca Lour." (PDF). Tropical Tree Seed Manual. Reforestation, Nurseries & Genetics Resources .
  3. Armstrong, Wayne P. (May 2001). "Notes On The Ocean Dispersal of Coral Beans". The Drifting Seed 7 (1): 5-6

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosGRINITISPlant ListNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexPlantes d'AfriqueINPN FranceUSDA Plants Database Wikispecies-logo.svg Vide "Erythrina fusca" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erythrina fusca spectant.
Faboideae Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Erythrina fusca: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Erythrina fusca est arbor florens familiae Fabacearum. Haec planta latissimam omnium specierum Erythrinarum distributionem habet, sola huius generis species in mundis Novo et Vetere endemica. Crescit per litora et flumina in tropicis Asia, Oceania, Insulis Mascarene,? Madagascaria, Africa, et oecozona neotropica.

E. fusca est arbor decidua, cortice spinosa floribusque rubroaurantiacis. Legumina ad 20 longa attingunt, semina atrobrunnea continentes. Semina sunt levia; inde possunt trans maria fluitare.

Sicut multae generis Erythrinae species, E. fusca alkaloida continet quae usui medicinali adhibentur, sed in summis maioribus sunt venenosa. Communissimum alkaloidum est erythralinum, pro genere nominatum. Gemmae et nova folia eduntur ut holus. Arbor est pro ornamento, saepimento, et umbra (frequenter in plantationibus Theobromata cacao). Trochilidas attrahit, quae suos flores pollinant.

E. fusca est publicus civitatis Trujillo Venetiolae flos.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA