dcsimg

Mola mola ( Latin )

provided by wikipedia LA

Mola mola est species piscium osseorum omnium marium gravissima, inter 247 et 1000 chiliogramma pendens, aquarum tropicarum et temperatarum indigena. Speciem capitis et caudae piscis vulgaris coniunctorum praebet, et corpus eius est lateraliter planum. Tam procerae quam longae possunt esse, pinnis dorsalibus et ventralibus extensis.

Molae molae praesertim medusas ("pulmones marinos") edunt, sed propter paupertatem huius victus magnam quantitatem consumunt ad magnitudinem suam crescendam et servandam. Feminae multa ova simul pariunt, usque ad trecentas milliones, plus quam ullum aliud vertebratum.[3] Suboles iuveniles Molarum molarum similes sunt Tetraodontidarum, quae habent magnas pinnas pectorales, pinnam caudalem, ac spinas corporales, proprietatum non propriarum molarum adultarum.

Molae adultae paucos praedatores naturales habent, praeter otariinas, orcinos, ac selachimorpha. Inter homines nonnullarum regionum molae cuppedia ducentur, ut in Iaponia, Corea, ac Taivania. In Unione Europaea autem venditio omnium piscium et fructuum piscariorum familiae Molidarum prohibetur.[4] Molae etiam saepe in retibus piscatoriis imprudenter capiuntur.

Notae

  1. "Mola mola". ICUN
  2. Kyodo (19 November 2015). "IUCN Red List of threatened species includes ocean sunfish". The Japan Times
  3. Freedman, J. A., & Noakes, D. L. G. (2002) Why are there no really big bony fishes?
  4. "Regulation (EC) No 853/2004 of the European Parliament and of the Council of 29 April 2004 laying down specific hygiene rules for food of animal origin". Eur-lex.europa.eu

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Molam molam spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Mola mola: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Mola mola est species piscium osseorum omnium marium gravissima, inter 247 et 1000 chiliogramma pendens, aquarum tropicarum et temperatarum indigena. Speciem capitis et caudae piscis vulgaris coniunctorum praebet, et corpus eius est lateraliter planum. Tam procerae quam longae possunt esse, pinnis dorsalibus et ventralibus extensis.

Molae molae praesertim medusas ("pulmones marinos") edunt, sed propter paupertatem huius victus magnam quantitatem consumunt ad magnitudinem suam crescendam et servandam. Feminae multa ova simul pariunt, usque ad trecentas milliones, plus quam ullum aliud vertebratum. Suboles iuveniles Molarum molarum similes sunt Tetraodontidarum, quae habent magnas pinnas pectorales, pinnam caudalem, ac spinas corporales, proprietatum non propriarum molarum adultarum.

Molae adultae paucos praedatores naturales habent, praeter otariinas, orcinos, ac selachimorpha. Inter homines nonnullarum regionum molae cuppedia ducentur, ut in Iaponia, Corea, ac Taivania. In Unione Europaea autem venditio omnium piscium et fructuum piscariorum familiae Molidarum prohibetur. Molae etiam saepe in retibus piscatoriis imprudenter capiuntur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA