dcsimg

Phidippus ( Latin )

provided by wikipedia LA

Phidippus est genus aranearum familiae Salticidarum. Nonnullae ex maximis Salticidis in hoc genere describuntur, et multis harum speciebus sunt virides chelicerae splendide iridescentes. Omnes species in America Septentrionali distribuuntur, duabus speciebus exportis (Phidippo audace et Phidippo regio) exceptis.[1] Anno 2004 in genere fuerunt sexaginta species legitime descriptae. Species autem in Phidippo olim descriptae sed in India et Bangladesia inventae recte ad hoc genus non pertinent.[1]

Nomen

Nomen generis ut videtur ex oratione Ciceronis Pro Rege Deiotaro deducitur: Phidippus fuit servus et medicus Deiotari,[2] principalis tetrarchis Tolistobogiorum et regis Galatiae. Vocabulum Graece ad verbum significat 'qui equis parcit'.[3]

Species acceptae

Generi Phidippo sunt sexaginta species:[4]

Species in alieno loco conlocatae

Praeter species supra perscriptas, nonnullae species in hoc genus false digestae (apud retractationem Edwardianam) non iam in alia genera translatae sunt.[1] Inter eas sunt:

Adnotationes

  1. 1.0 1.1 1.2 Edwards, G. B. (2004). pp. vii, 4–6.
  2. Cicero, "Pro Rege Deiotaro," pinkmonkey.com.
  3. Ubick et al. 2005.
  4. G. B. Edwards (2004), p. vii.

Bibliographia

  • Edwards, G. B. 2004. Revision of the jumping spiders of the genus Phidippus (Araneae: Salticidae). Occasional Papers of the Florida State Collection of Arthropods 11: i-viii, 1-156, 350 figs.
  • Gardner, B. T. 1965. Observations on Three Species of Phidippus Jumping Spiders (Araneae: Salticidae). Psyche 72:133-147 PDF (P. californicus = P. coccineus, P. apacheanus, P. octopunctatus = P. opifex)
  • Platnick, Norman I. 2009. The world spider catalog. Ed. 9.5. American Museum of Natural History.
  • Ubick, D., P. Paquin, P. E. Cushing, et V. Roth, ed. 2005. Spiders of North America: An Identification Manual. American Arachnological Society. ISBN 0-9771439-0-2.

Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Phidippum spectant.

Pelliculae

  • Hill, David Edwin. Imago Phidippi audacis feminae vescentis. Pellicula, www.archive.org
  • Hill, David Edwin. Variabiles salticidae Phidippi clari formae feminae. Pellicula, www.archive.org

Photographemata

Salticidae Haec stipula ad salticidam spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Phidippus: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Phidippus est genus aranearum familiae Salticidarum. Nonnullae ex maximis Salticidis in hoc genere describuntur, et multis harum speciebus sunt virides chelicerae splendide iridescentes. Omnes species in America Septentrionali distribuuntur, duabus speciebus exportis (Phidippo audace et Phidippo regio) exceptis. Anno 2004 in genere fuerunt sexaginta species legitime descriptae. Species autem in Phidippo olim descriptae sed in India et Bangladesia inventae recte ad hoc genus non pertinent.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA