dcsimg
Image of Deadly Nightshade
Creatures » » Plants » » Dicotyledons » » Nightshades »

Deadly Nightshade

Atropa belladonna L.

Atropa belladonna ( Latin )

provided by wikipedia LA
De genere plantarum eiusdem nominis vide: Solanum (genus)

Solanum est planta perennis familiae Solanacearum, cuius nomen scientificum binomiale (a Carolo Linnaeo inventum) est Atropa belladonna (bella donna Italiane: femina formosa).[1] Solanum est indigenum in Europa media et meridiana, in Africa et Asia; nunc etiam in America septentrionali invenitur.

Descriptio

Solanum in forma herbae crescit. Radix cylindrata et fortis caulem pilosum et diffusum 1.5 m altitudinis facit. Folia sunt elliptica aut ovis similia, acuta. Flores singulae ex pediculis pendent. Earum forma est similis duo centimetra longis campanis, qui foris colorem ianthinum, intus autem flavescentem monstrant. Fructus sunt sphaerici, magnitudine cerasorum, primum viridis, tunc nigri coloris, ex quibus sucus ianthinus exprimi potest. Fructus continent multa semina ut renes formata. Aestate praecipite in solano flores et fructus eodem tempore inveniuntur.

Pharmacologia

Inter alia alcaloidea ut scopolaminum, hyoscyaminum imprimis atropinum producitur. Id a medicis ad pupillas oculorum elatandas, ad cor retardandum et contra varia venena datur.

Historia

In antiquitate et Media Aevo haec planta ut venenum, ut aphrodisiacum et hallucinogenum (cf. nomen eius Theodiscum Tollkirsche) nota erat. Feminae suco fructuum ad buccas pallidas colorandas et ad pupillas amplificandas usas esse dicuntur. Inde nomen "bella donna" deducitur.


Notae

  1. Furlenmeier, Martinus (1979): Wunderwelt der Heilpflanzen - ed. 2. Altavillae, Rheingauer Verlagsgesellschaft
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Atropa belladonna: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA
De genere plantarum eiusdem nominis vide: Solanum (genus)

Solanum est planta perennis familiae Solanacearum, cuius nomen scientificum binomiale (a Carolo Linnaeo inventum) est Atropa belladonna (bella donna Italiane: femina formosa). Solanum est indigenum in Europa media et meridiana, in Africa et Asia; nunc etiam in America septentrionali invenitur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA