dcsimg

Eurema daira ( Latin )

provided by wikipedia LA

Eurema daira (Anglice fairy yellow, barred yellow, barred sulphur) est papilio familiae Pieridarum, ab Argentina septentrionali ad Civitates Foederatas meridianas endemicus. Singulae errantes ad Arizonam meridianam, Dacotam Meridianam, Texiam meridianam, atque adeo Vasingtoniam inveni possunt. Ea est typus generis.

Latitudo alarum est 32–41 mm. Adulti totum per annum in meridianis earum distributionis naturalis regionibus, et ut singuli extrema aestate et autumno errantes, volare solent.

Larvae speciebus Fabacearum, inter quas Stylosanthes biflora et species Aeschynomenis, vescuntur. Adulti nectar variorum florum, inter quos Aeschynomene virginica et Scandix pecten-veneris, sorbillant.

Subspecies

Notae

  1. Eurema, apud situm nic.funet.fi.

Nexus externi

Wikispecies-logo.svg Vide "Euremam daira" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Euremam daira spectant.
Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Eurema daira: Brief Summary ( Latin )