Cervus canadensis est una e maximis orbis terrarum speciebus familiae Cervidarum, et unum e maximis mammalibus terrestribus in America Septentrionali et Asia Orientali. Quod animal non confundendum est cum Alce alce, animale maioris magnitudinis.
Habitatio Cervorum canadensium est silvae et margines silvestres, ubi poaceis, plantis foliaceis, et cortice vescuntur. Maribus sunt magna cornua, quae quotannis exuuntur. Mares per rugitum ritualisticos coeundi mores suscipiunt, inter quos statum sumere, cornibus luctatio, et "bucinare," series magnarum vocalizationum quae dominium aliorum marum constituit feminasque attrahit.
Quamquam endemici in America Septentrionali et Asia orientali sunt, vigent in omnibus civitatibus ubi introducti sunt, inter quas Argentina et Nova Zelandia. Eorum facultas accommodationis speciebus endemicis et oecosystematibus minari possunt ubi introducti sunt.
Cervus canadensis orientalis